INCESTUS

INCESTUS
INCESTUS
slagitium est cum ea commissum, cum qua Religio aut sanguinis ratio coniugium prohibet. Quaenam autem
coniugia vetita sint, apud Hebraeos, aliter Talmudici, Kartaei aliter pronuntiant. Et quidem Talmudicis, ex disertis Legis Mosaicae verbis atque eo quod ex ipsis ita necessario consequtur, ut non admitti nulla cum ratione queat, pro vetitis, partim sanguinis, partim affinitatis s. propinquitatis nomine, feminae habentur octodecim (in quibus etiam Mater, Novetca et Soror, es iure ipsis naturali s. Noachidarum antea pariter vetitae) ut in Schemate sequenti. Gap desc: illustration Scilicet turpitudinum harum revelatio, in Lege sacra, adeoque Concubitus et Matrimonium hic Mariae coniugi (quem ut contingunt sive snaguine sive affinitate, sic nominantur hîc feminae cunctae) ut tot Incestûs genera interdicuntur. Ita tamen, ut quindecim tantum disertis Legis sacrae verbis, tres reliquas ex neceslario consequenti, aiant vetitas: e quibus quindecim illae maiusculis in Schemate exhibentur literis; reliquae tres, nimirum Prosocrus utraque ac filia minoribus; ideo rantum adiectis interea charactere diverso, Avorum, Patrui, Patris, Soceri, Fratris, Filii ac Privigni nominibus, ut relationum connexio facilius intuenti appareat. Occurrunt autem Incestûs haec interdicta, Lev. c. 18. av. 6. ad 18. et c. 20. v. 14, 17, 19, 20, et 21. Dent. item c. 22. v. 30. alibique. Quali veto ratione utantur Talmudici, dum reliquas tres illas. s. Prosocrum utramque ac filiam, ex Lege sacra satis vetitas asserunt; quidnam item ex avita disciplina sentiant de eo, quod est, utrum interdicta illa lncestûs sacra, quatenus in Pentateucho habentur, ad genus indiscriminatim humanum universum, an tantum ad Hebraeos, i. e. an ad Ius Gentium hic imperativum, an ad Hebraeorum Civile, spectent, ut et alia non pauca inprimis huc attinentia, fuse explicat Ioh, Selden. de Iure Nat. et Gent. Vide quoque eum de Uxor. Hebr. l. 1. c. 1. et 2 ubi de Feminis secundariis, quarum coniugia, ex Maiorum instituto, exira Legis sacrae verba ac vim, iuxta Talmudicos, vetita sunt, sive sanguinis sive affinitatu nomine. Aliter Longe Secta altera Iudaeorum s. Karaei, qui praecise Legis literae inhaerentes, in diversa tamen ipsimet inter se abeunt, ut videre est l. c. c. 3. 4. 5. et 6. Addo saltem, interdictorum de Incestu violationem, poenâ Excisionis caelitus exspectandâ, plecti consuevisse, et ptolem ex tali congressu susceptam pto Mamzere s. spurio, cui ingrediendi in Eccl. Domini (i. e. Israelitidem puri sanguinis ducendi) ius non esiet, habitam fuisie, unde et Parentis impietatis gravissimae, et liberi maximae natalium impuritatis nomine, fuêre invisi: in quo Karaei cum Talmudicis conveniebant, quamvis illi ipsi inter se sententiis discreparent quam maxime. Vide iterum Selden. modo laud.c. 6. sub fin. et de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr. l. 5. c. 11. nec non infra in voce Lapis. Sed et apud alias gentes, ἀδιαςρόφους sc. et μετὰ φύσιν ἐχούσας, non corruptas, et naturae convenienter se habentes, uti loquitur Michael Ephes. ad Nicomach. istiusmodi coniugia impermisia: et incestum iure gentium committi, inter gradus ascendentium et descendentium ait Paul. IC. de ritu Nupt. Imo Sen. in Hipp. Act. 3. v. 913.
Ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
Geverisque Leges inscius servat pudor,
Et proin non eo minus ius h. e. quod ex Zaradae instituto, ut habet Theodoret. c. Graecos Orat. 9. de LL. a Persis contemnebatur: cui speciatim mori causam pravam educationem prudenter assignat Dion Prusaeensis orat. 20. nec quod coniugium cum fratris filia vetitum ante apud Rom. permisit Claud. vetuit Nerva, permisit Heraclius. Meritoque in Ep. Can. Basilii Mag. ad Antiloch. can. 75. qui cum propria sorore pollutus est, postquam serio flagitium agnovit, triennio stans deslere prope fores τῶ Εὐκτηρίων, domus oratoriae; dein alio triennio ad ἀκρόασιν solum recipi; potro itidem triennio se ptosternere; decimo Anno in fidelium orationes suscipi, sed sine oblatione, demumque biennio post, ad communionem admitti, iubetur. At Canonibus, qui dicuntur Apoltolici, qui duas sorores, alteram post alteram duxislet, aut ἀδελφιδην` i. e. fratris aut sororis filiam, tantum a Clero arcetur etc. Quam in rem vide plura apud Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 5. §. 12. et seqq.
adde Casp. Barth. Animadvers. Stat. Theb. l. 1. v. 68. Ioh. Wowerium et G. Elmenhorst ad Minuciena illa Ius est apud Persas misceri cum matribus. Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima connûbia. Memoriae et Tragoediae vestrae incestis gloriantur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Incestus — (lat., Inzest), s. Blutschande …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • incestus — index lewd Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Lucifer Incestus — Infobox Album Name = Lucifer Incestus Type = Studio Artist = Belphegor Released = November 24th, 2003 Recorded = Genre = Blackened death metal Black metal Length = 36:25 Label = Napalm Records Producer = Reviews = Last album = Infernal Live… …   Wikipedia

  • Lucifer Incestus — Album par Belphegor Sortie 24 novembre 2003 Enregistrement 2003 Durée 36:25 Genre Black death metal Label …   Wikipédia en Français

  • Lucifer Incestus — Álbum de Belpegor Publicación 24 de noviembre de 2003 Género(s) Blackened Death Metal Black metal Duración 36:25 …   Wikipedia Español

  • Cyclosorus ×incestus (W.H. Wagner) W.H. Wagner — Symbol THIN14 Synonym Symbol CYIN13 Botanical Family Thelypteridaceae …   Scientific plant list

  • Cyclosorus ×incestus (W.H. Wagner) W.H. Wagner — Symbol THIN14 Synonym Symbol CYIN13 Botanical Family Thelypteridaceae …   Scientific plant list

  • Кровосмешение — (incestus, inceste, Blutschande) плотская связь между ближайшими родственниками и свойственниками, с глубокой древности (законы Ману и Моисея, также у германцев, еще до принятия христианства) считающаяся преступной, частью по соображениям… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • инцест — (incestus; лат. блуд, кровосмешение; от ин + castus чистый, непорочный; син. кровосмешение) половое сношение между близкими родственниками (родителями и детьми, братьями и сестрами) …   Большой медицинский словарь

  • Инце́ст — (incestus; лат. блуд, кровосмешение; от Ин + castus чистый, непорочный; син. кровосмешение) половое сношение между близкими родственниками (родителями и детьми, братьями и сестрами) …   Медицинская энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”